Psalms 143

CAS. David, Christus totus, etc., usque ad et sic caput ejus gladio suo inciditur . AUG. Magnum est quod Deus aestimat, et tanti facit, ut pro eo Filium dederit, cui etiam fit panis, qui est panis angelorum: non enim sic aestimat hominem Deus, ut homo, qui charius emit equum quam hominem. ID. Quando homo conditus est, veritati similis factus est, vanitati peccando. Vana sunt omnia transitoria, comparatione semper manentis veritatis. CAS. Vanum est, quod de sua substantia cadens vanescit: ut fumus, ut umbra. Ita et ipse homo tabescit, unde subdit, id est vita ejus notoria, id est transitoria, sic praeterit sicut umbra. AUG. Humilis David ex persona Ecclesiae, plenus gratia praesumens de Deo, pugnans hic invocat adjutorium Dei. Quasi, in lucta sumus, sed ne deficiamus. CAS. Idem aperit, etc., usque ad et forma Dei formam servi suscepit. . CAS. Ad Patrem verba convertit: id est Christum; ubi cum Patre, ut carnem induat. AUG. Vel de secundo adventu agit in persona Ecclesiae. Quasi dicat: Ita fac modo. id est Christum de caelo ad judicium. Veniet enim Dominus in voce angeli, et in tuba Dei descendet de coelo. Deinde ex persona Ecclesiae subdit: scilicet, per eam manum. etc., ut in littera. . CAS. Secunda pars, ubi quasi ille quem precabatur, victor et liberator venerit, ei se cantare in Novo Testamento et Veteri promittit: et ab eo precatur liberari ab his qui beatitudinem putant in terrenis. AUG. Hoc alio nomine significat legem, quam per quinque lapides significavit. AUG. Quas superius dixit aquas, ipsum hic dicit gladium; unde et hic subdit quod ibi: De quo: Psal. 56.. Est et benignus gladius, de quo Dominus ait: Matth. 10.. Hic est gladius bis acutus Apoc. 19., utroque acumine praepotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur. . Hic, qui sint alieni, et quae illorum dextera iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem, exponit. AUG. Felicitatem eorum enumerat, haec est dextera eorum, haec est vanitas, quam loquuntur, dum haec dicunt beatitudinem. CASS. Vel, mystice haec possunt intelligi ab illo loco, etc., usque ad sed novis erroribus pullulaverunt. CASS. Quae non habent vires constantiae. Non natura pulchrae, sed ab hominibus compositae. Hae filiae sunt cogitationes vel praedicationes eorum qui non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem. Corda diversis rebus facta: unde pessimas eructationes exhalant, quae fetent. Instabiles, quia non habent radicem veritatis. Ad litteram, quia vult eos ostendere caducis rebus haerere. Quasi dicat: Peculium eorum fetosum, cum ipsi fide steriles; unde mystice discipuli eorum, hae oves sunt fetosae, quia ipsi alios plures in errore generant. Non in ingressibus, quia totum bonum quod habere videntur, ab eis egreditur cito perituris. Non labore macri, sed otio pingues, ut his qui affluunt divitiis, cum ipsi sint a veritate jejuni. Vel mystice, boves, magistri terrenis affluunt. Quae de solis saxis in hortis sed vel vineis; nec ipsa ruit illis, ideo prosperi. CAS. turbidus interrumpit quietem eorum, etc., usque ad quae ducit ad mortem. Non inde reprehendit quia his abundant, sed quia pro dextera habent, id est, pro beatitudine: et haec est vanitas quam locuti sunt. His et Abraham, et Isaac, et Jacob, abundavit. Felicitas est sinistra, id est temporalis, mortalis.
Copyright information for VulgGlossa